monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, 12, 8
Non enim praecipue in cibis, in potibus, in vestibus, in laboribus vel similibus regnum Dei consistere putant, licet haec discretive facta multum eidem regno Dei militent, sed in pietate illa de qua ait Apostolus: Corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae . Epulantur vere sancti illi in mensa sapientiae, deliciantur in ferculo veri Salomonis, non in superstitionibus, non in hypocrisi, non in vanitatibus, non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis . Magni ergo sunt, amandi sunt, amplectendi sunt. Et quid dicam? Invitus profero quod sentio, ratione coactus dico quod nolo.